Charter Document - 01770040
Charter Number: | 01770040 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Elyens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Alben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hugonem et Rogerum fil[ios] Toch[] petentes et Gaufridum Braid[] tenentem de ij acris terre cum pertinentiis in Sparham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Hugo et Rogerus quietum clamauerunt totum jus suum et clamium quod habuerunt in predicta terra de illis et heredibus suis predicto Gaufrido et heredibus suis in perpetuum Et pro hac concordia et quieta clamantia idem Gaufridus dedit predictis Hugoni et Rogero iij solidos argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Elyens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Alben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hugonem et Rogerum fil[ios] Toch[] petentes et Gaufridum Braid[] tenentem de ij acris terrenumeral cum pertinentiis in Sparham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Hugo et Rogerus quietum clamauerunt totum jus suum et clamium quod habuerunt in predicta terra de illis et heredibus suis predicto Gaufrido et heredibus suis in perpetuum Et pro hac concordia et quieta clamantia idem Gaufridus dedit predictis Hugoni et Rogero iij solidos argentinumeral