Charter Document - 01770032
Charter Number: | 01770032 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hawisam filiam Stangrim petentem et Willelmum filium Johannis de Wauton[] tenentem de xij acris terre cum pertinentiis in Wauton[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Hawisa remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Willelmus dedit Hermero filio suo et filio predicte Hawise medietatem prefate terre et inde recepit homagium predicti Hermeri Et sciendum est quod Hermerus tenebit de predicto Willelmo et heredibus suis ille et heredes sui in perpetuum per seruitium x denariorum per annum pro omni seruitio scilicet v denarios ad festum sancti Michaelis et v ad pascha saluo forinseco seruitio
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hawisam filiam Stangrim petentem et Willelmum filium Johannis de Wauton[] tenentem de xij acris terrenumeral cum pertinentiis in Wauton[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Hawisa remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Willelmus dedit Hermero filio suo et filio predicte Hawise medietatem prefate terre et inde recepit homagium predicti Hermeri Et sciendum est quod Hermerus tenebit de predicto Willelmo et heredibus suis ille et heredes sui in perpetuum per seruitium x denariorumnumeral per annum pro omni seruitio scilicet v denariosnumeral ad festum sancti Michaelis et vnumeral ad pascha saluo forinseco seruitio