Charter Document - 01770020

Charter Document - 01770020


Charter Number: 01770020
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Gaufridum filium Turketel petentem et Godardum filium Alueue et Rogerum et Willelmum et Johannem et Osegod filios Godardi tenentes de x acris terre cum pertinentiis in West Weniz que se extendunt uersus occidentem de fossato Willelmi filii Alani et Keuston unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Godardus et Rogerus et Willelmus et Johannes et Osegod remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predictis x acris terre cum pertinentiis predicto Gaufrido et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et preterea seruitium Willelmi filii Alani scilicet unius denarii et seruitium Keuston de Westweniz scilicet duorum denariorum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Gaufridus dedit predictis Godardo et Rogero et Willelmo et Johanni et Osegod tres marcas argenti et j treiam de salis Et preter has x acras predictus Gaufridus habebit quandam semitam per medium croftum predicti Willelmi filii Alani uersus austrum continentem viij pedes in latitudine

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Gaufridum filium Turketel petentem et Godardum filium Alueue et Rogerum et Willelmum et Johannem et Osegod filios Godardi tenentes de x acris terrenumeral cum pertinentiis in West Weniz que se extendunt uersus occidentem de fossato Willelmi filii Alani et Keuston unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Godardus et Rogerus et Willelmus et Johannes et Osegod remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predictis x acrisnumeral terre cum pertinentiis predicto Gaufrido et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et preterea seruitium Willelmi filii Alani scilicet unius denarii et seruitium Keuston de Westweniz scilicet duorum denariorum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Gaufridus dedit predictis Godardo et Rogero et Willelmo et Johanni et Osegod tres marcas argenti et j treiamnumeral de salis Et preter has x acrasnumeral predictus Gaufridus habebit quandam semitam per medium croftum predicti Willelmi filii Alani uersus austrum continentem viij pedesnumeral in latitudine