Charter Document - 01770018
Charter Number: | 01770018 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Simonem de Warenn[] et Alueuam uxorem suam petentes et Ricardum filium Fulcheri et Andream filium Haim et Nicholaum filium Roberti tenentes de x acris terre et j tofto cum pertinentiis in Feltewell[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Ricardus et Andreas et Nicholaus recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem prefati Simonis et Alueue uxoris sue Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Simon et Alueua uxor sua dederunt et concesserunt Helie filio Philippi et heredibus suis medietatem predicte terre et predictum toftum tenendum illi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio Et inde recepit predictus Simon homagium predicti Helie
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Simonem de Warenn[] et Alueuam uxorem suam petentes et Ricardum filium Fulcheri et Andream filium Haim et Nicholaum filium Roberti tenentes de x acris terrenumeral et j toftonumeral cum pertinentiis in Feltewell[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Ricardus et Andreas et Nicholaus recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem prefati Simonis et Alueue uxoris sue Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Simon et Alueua uxor sua dederunt et concesserunt Helie filio Philippi et heredibus suis medietatem predicte terre et predictum toftum tenendum illi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium vj denariorumnumeral per annum pro omni seruitio Et inde recepit predictus Simon homagium predicti Helie