Charter Document - 01770017

Charter Document - 01770017


Charter Number: 01770017
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastinum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Alanum filium Willelmi petentem et Robertum filium Ade et Beatriciam uxorem suam tenentes de xviiij acris cum pertinentiis in Walesham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Roberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Robertus dedit predicto Alano iiij acras de eadem terra scilicet duas acras super croftum et duas acras in Grisetoft tenendum sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastinum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Alanum filium Willelmi petentem et Robertum filium Ade et Beatriciam uxorem suam tenentes de xviiij acrisnumeral cum pertinentiis in Walesham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Roberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Robertus dedit predicto Alano iiijnumeral acras de eadem terra scilicet duas acras super croftum et duas acras in Grisetoft tenendum sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium vj denariorumnumeral per annum pro omni seruitio