Charter Document - 01770016

Charter Document - 01770016


Charter Number: 01770016
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastinum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Alanum filium Willelmi petentem et Adam sacerdotem tenentem de xv acris terre cum pertinentiis in Norwalesham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Ade et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Adam dedit predicto Alano j acram ter[r]e in Walesham tenendam illi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium ij denariorum per annum pro omni seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastinum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Alanum filium Willelmi petentem et Adam sacerdotem tenentem de xv acris terrenumeral cum pertinentiis in Norwalesham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Ade et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Adam dedit predicto Alano j acram ter[r]enumeral in Walesham tenendam illi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium ij denariorumnumeral per annum pro omni seruitio