Charter Document - 01770004

Charter Document - 01770004


Charter Number: 01770004
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in uigilia sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Oseberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Alanum de Loph[] petentem et Hugonem de Heiam tenentem de x acris terre cum pertinentiis in Loph[] unde recognitio de morte antecessoris sumonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hugo recognouit totam predictam terram esse jus et hereditatem ipsius Alani et pro hoc fine et concordia et recognitione et pro humagio et seruitio ipsius Hugonis predictus H[] tenebit predictam terram in uita sua de predicto Alano et heredibus suis per seruitium xxij denariorum reddendorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis viij denarios ad festum sancti Andree vj denarios ad pascha vij denarios saluo seruitio duorum capitalium Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Hugo dedit predicto Alano dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in uigilia sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Oseberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Alanum de Loph[] petentem et Hugonem de Heiam tenentem de x acris terrenumeral cum pertinentiis in Loph[] unde recognitio de morte antecessoris sumonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hugo recognouit totam predictam terram esse jus et hereditatem ipsius Alani et pro hoc fine et concordia et recognitione et pro humagio et seruitio ipsius Hugonis predictus H[] tenebit predictam terram in uita sua de predicto Alano et heredibus suis per seruitium xxij denariorumnumeral reddendorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis viij denariosnumeral ad festum sancti Andree vj denariosnumeral ad pascha vij denariosnumeral saluo seruitio duorum capitalium Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Hugo dedit predicto Alano dimidiam marcam argenti