Charter Document - 01770002
Charter Number: | 01770002 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabati proxima post festum sancte crucis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Aliciam filiam Rogeri fabri petentem et Reginaldum fabrum tenentem de v acris terre cum pertinentiis in Wigenhal[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predictis v acris cum pertinentiis predicto Reginaldo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Reginaldus dedit predicte Alicie totam terram suam uersus austrum que jacet inter domum suam et aquam de Wigehal[] preter ij pedes circa domum suam et preterea x solidos tenendam de capitali domino per seruitium j denarii per annum pro omni seruitio
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabati proxima post festum sancte crucis anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Aliciam filiam Rogeri fabri petentem et Reginaldum fabrum tenentem de v acris terrenumeral cum pertinentiis in Wigenhal[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predictis v acrisnumeral cum pertinentiis predicto Reginaldo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Reginaldus dedit predicte Alicie totam terram suam uersus austrum que jacet inter domum suam et aquam de Wigehal[] preter ij pedesnumeral circa domum suam et preterea x solidosnumeral tenendam de capitali domino per seruitium j denariinumeral per annum pro omni seruitio