Charter Document - 01764149
| Charter Number: | 01764149 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Verdict |
| Date: | 1301 |
| Date type: | Internal, Calendar, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Inquisitio apud Torpel capta coram Willemo de Carleton Waltero de Glouc et Johanne de Kirkeby die Mercurii in septimana Pasche videlicet quinto die Aprilis anno regni regis Edwardi vicesimo nono super maritagio Johannis filii et heredis Galfridi de Suthorp et eciam maritagio Walteri filii et heredis Walteri de Offorde qui quidem heredes sunt in custodia abbatis de Burgo Sancti Petri et quorum maritagia idem abbas asserit ad ipsum et non ad regem pertinere debere eo quod predicti Galfridus et Walterus de Offorde et antecessores sui tenuerunt de abbatibus de Burgo Sancti Petri predecessoribus predicti abbatis in villa de Burgo Sancti Petri et Stokes juxta Undele per servicium militare diu ante quam idem Galfridus et Walterus quicquam tenuerunt de Johanne de Camoys in Loholm quod de manerio de Torpel tenetur quod nunc est in manu regis utrum videlicet predicti Galfridus et Walterus de Offorde vel antecessores sui prius feoffati fuerunt tenendis de abbatibus de Burgo Sancti Petri predecessoribus predicti abbatis an de predicto Johanne vel antecessoribus suis ut predictum est et si de abbatibus de Burgo Sancti Petri tunc a quo tempore et per quod servicium et qualiter et quo modo et si de predicto Johanne vel antecessoribus suis tunc a quo tempore et per quod servicium et qualiter et quo modo per sacramentum Hugonis de Gorham Roberti de Veer Henrici de Tichemersch Willelmi Jordan Nicholai de Sancto Marco Johannis de Folkesworth Petri de Burlee Willelmi de Picworth Henrici le Lord Willelmi Walrand Johannis Lucas et Johannis de Adington juratorum Qui dicunt super sacramentum suum quod Galfridus de Suthorp tenuit die quo obiit de abbate de Burgo Sancti Petri quedam tenementa in Suthorp Gunthorp Hemington et Stokes per servicium trium feodorum militum et antecessores predicti Galfridi tenuerunt eadem tenementa de predecessoribus predicti abbatis per eadem servicia a tempore quo non extat memoria Et dicunt quod idem Galfridus anno quinto regis nunc perquisivit de quodam Radulpho de Loholm unum mesuagium et duas carucatas terre cum pertinenciis in villa de Loholm per servicium dimidii feodi militis tenendum de domino manerio de Torpel et per sectam ad curiam eiusdem manerii de tribus septimanis in tres septimanas Dicunt eciam quod Walterus de Offorde tenuit die quo obiit de abbate de Burgo Sancti Petri unum mesuagium et dimidiam virgata terre cum pertinenciis in villa Burgi Sancti Petri per servicium vicesime partis feodi unius militis et quod quidam Thomas de Offord antecessor dicti Walteri et alii antecessores sui tenuerunt eadem tenementa de abbatibus predecessoribus predicti abbatis per idem servicium a tempore quo non extat memoria videlicet ante tempus regis Ricardi et postea tempore eiusdem regis Ricardi fuit dictus Thomas senescallus de Burgo Sancti Petri et tunc temporis perquisivit quedam tenementa particulatim de diversis in villa de Offorde tenenda de capitalibus dominis feodi manerii de Torpel per servicium duorum solidorum et dimidie libre cymini per annum et per sectam faciendam ad curiam manerii de Torpel de tribus septimanis in tres septimanas Et ad scutagium quando scutagium est ad xl solidos tunc reddet ad scutagium duos solidos et undecim denarios et ad plus plus et ad minus minus Et vij denarios pro custodia castri de Rokingham et pro auxilio vicecomitis recipiendo per manus ballivorum abbatis de Burgo Sancti Petri qui tenet hundredum de Nasso quos quidem septem denarios ballivi manerii de Torpel percipient de predicto Waltero et heredibus suis et eosdem solvent ballivis dicti abbatis in forma predicta In cuius rei testimonium predicti juratores huic inquisitioni sigilla sua apposuerunt
