Charter Document - 01762003
| Charter Number: | 01762003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1295 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
E[dwardus] Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie dilectis sibi in Christo abbati Osen et priori sancte Katerine extra Linc salutem Cum prelati et totus clerus de regno nostro decimam beneficiorum et bonorum suorum de quibus decima ultimo in subsidium Terre Sancte concessa fuit data nobis in subsidium nostrum de anno presenti juxta taxationem ultimo inde factam liberaliter concesserint et gratanter beneficiis ecclesiasticis personarum plura beneficia ecclesiastica non habentium per eandem taxationem valorem sex marcarum annuatim non excedentibus dumtaxat exceptis Ita quod una medietas eiusdem decime primo die Marcii proximo futuro et alia medietas in festo sancte Trinitatis proximo sequente nobis persolvantur Nos de vestra fidelitate et diligencia confidentes assignavimus vos ad dictam decimam secundum taxationem illam in episcopatu Linc colligendam adunandam et in tuto loco reponendam et salvo custodiendam donec aliud a nobis inde habueritis in mandatis Et ideo vobis mandamus rogantes quatinus eandem decimam in forma predicta colligatis adnuetis et eam in tuto loco reponatis et custodiatis Ita quod eam promptam et paratam habeatis juxta equales portiones dictis terminis nobis solvendam et liberandam cum super hoc a nobis fueritis requisiti Et hoc sicut nostrum et vestrum honorem diligitis nullatenus omittatis Concesserunt eciam nobis dicti prelati quod clerum suarum dyoecesarum auctoritate sua quam vobis per litteras suas patentes prestabunt ad solutionem dicte decime ut premittitur faciendam compellere Valeatis In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri facimus patentes Teste me ipso apud Westm xj die Decembris anno regni nostri xxiiij
