Charter Document - 01761237
| Charter Number: | 01761237 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1311 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie vicecomiti Norht salutem Quia concessimus archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus et omnibus aliis de regno nostro qui pro serviciis in guerra domini E[dwardi] nuper regis Anglie patris nostri in Vascon fines cum eodem patre nostro ad Scaccarium suum fecerunt quod ipsi ab exactionibus finem predictorum penitus sint quieti pro eo maxime quod dictus pater noster personaliter non fuit in guerra predicta nec dictum servicium communiter factum fuit tibi precipimus quod districtionem quam per sum monitionem Scaccarii predicti dilecto nobis in Christo abbati de Burgo Sancti Petri pro quingentis marcis per quas Ricardus quondam abbas loci predicti predecessor suus finem fecit cum dicto patre nostro fieri fecisti occasione predicta relaxes omnino Teste me ipso apud London tercio die Septembris anno regni nostri quinto
