Charter Document - 01761221
| Charter Number: | 01761221 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1308 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Umfredus filius domini Umfredi de Bassingburn salutem Noverit me recognovisse domino meo Godefrido abbati de Burgo et eius successoribus unum quarte feodi unius militis quod aliquando ei ignoranter de dicebam Ita videlicet quod de cetero dicto abbati et eius successoribus ego Umfredus et heredes mei de quatuor integris feodis militum plenaria respondebimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto de Veer de Trapston milite Willelmo Jordan de Bernewell Johanne de Milton tunc dicti domini abbatis senescallo Johanne de Leholm Bernardo de Castre Wiberto de Irtelingburgh et aliis Datum apud Burgum Sancti Petri die Jovis proxima post festum sancti Hillarii anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo
