Charter Document - 01761149

Charter Document - 01761149


Charter Number: 01761149
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1301
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Rex vicecomiti Norht salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo Sancti Petri asserit maritagium Johannis filii et heredis Galfridi de Suthorp et eciam maritagium Walteri filii et heredis Walteri de Ufford qui quidem heredes sunt in custodia eiusdem abbatis ad ipsum et non ad nos pertinere debere eo quod predicti Galfridus et Walterus de Ufforde et antecessores sui tenuerunt de abbatibus de Burgo Sancti Petri predecessoribus predicti abbatis in villa de Burgo Sancti Petri et Stoks juxta Undele per servicium militare diu antequam iidem Galfridus et Walterus quicquam tenuerunt de Johanne de Cameys in Loholm quod de manerio de Torpel tenetur quod nunc in manu nostra existit per quod nos super premissis plenius certiorari et eidem abbati ulterius quod fuerit fieri volentes in hac parte assignavimus dilectos et fideles nostros Willelmum de Carleton et Johannem de Kirkeby vel alterum ipsorum quem presentem esse contigerit ad inquirendum per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu tuo per quos rei veritas melius sciri poterit utrum predicti Galfridus et Walterus de Ufforde vel antecessores sui prius feoffati fuerunt tenendo de abbate de Burgo Sancti Petri predecessore predicti abbatis an de predicto Johanne vel antecessoribus suis ut predictum est nec ne et si de abbatibus de Burgo Sancti Petri tunc a quo tempore et per quod servicium et qualiter et quo modo et si de predicto Johanne vel antecessoribus suis tunc a quo tempore et per quod servicium et qualiter et quomodo Et ideo tui precipimus quod ad certos dies et loca quos idem Willelmus et Johannes vel alter ipsorum tibi scire faciatis venire faciatis coram eis vel altero ipsorum tot et tales probos et legales homines de balliva tua per quos rei veritas in premissis melius sciri poterit et inquiri Et habeas ibi hoc breve Teste meipso apud Lincoln xxiij die Februarii anno regni nostri vicesimo nono per petitionem de consilio