Charter Document - 01761017
| Charter Number: | 01761017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1296 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonifacius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus B[eraldo] Albanen et S[imoni] Penestr episcopis sedis apostolice nunciis salutem et apostolicam benedictionem Constitutionem quam nuper in favorem ecclesiastice libertatis edidimus vobis bulla nostra munitam per dilectos filios magistros Galterum de Raus et Arnaldum de Cantalupo nuncios nostros latores presentium destinamus fraternitati vestre per apostolica scripta mandantes quatinus vos vel alter vestrum per vos vel per alium seu alios constitutionem predictam per Francie et Anglie regna in eorum locis de quibus expedire videritis auctoritate nostra publicare curetis eius copiam petentibus facientes Dat Rome apud Sanctum Petrum xj kalendas Maii pontificatus nostri anno secundo
