Charter Document - 01760301
| Charter Number: | 01760301 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1320 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex dilectis et fidelibus [] Cum in parliamento nostro apud Westm in octavis sancti Michaelis convocato inter ceteras petitiones nobis ibidem porrectas quedam petitio per milites cives et burgenses pro comitatibus civibus et burgis regni nostri ibidem existentes liberata fuit continens diversas felonias et transgressiones enormes in pluribus comitatibus regni nostri perpetratas colligationes et confederationis illicitur factas esse in lesionem pacis nostre et terrorem populi nostri super quibus nobis per predictam petitionem supplicatum fuit oportunum remedium adhiberi Nos igitur volentes huiusmodi malis obviare et perpetrata facinora punire prout decet necnon de malis et gravaminibus que per conspiratores in dicto regno nostro eveniunt ut dicitur providere oportunum remedium assignavimus vos justiciarios nostros ad inquirendum per sacramentum tam militum quam aliorum proborum et legalium hominum de comitatibus tam infra libertates quam extra per quos rei veritas melius sciri poterit malefactores et pacis nostre perturbatores roborias huiusmodi homicidia depredationes et incendia seu alias felonias a festo sancti Michaelis anno regni nostri sexto in comitatibus predictis perpetrarunt et qui huiusmodi malefactores scienter receptarent et eis consentientes vim et auxilium prebuerunt qui eciam malefactores et pacis nostre perturbatores colligationes seu confederationes aliquas adinvicem fecerunt ad verberandum vulnerandum seu male tractandum homines aliquos ad procurationem aliorum seu ad piscandum in vivariis aliorum vel ad impediendum vi et armis juratores in assisis juratis et recognitionibus positos quominus ad loca debita pro vere dictis eorum dicendis accedere vel coram ministris nostris et locis illis huiusmodi vere dicta dicere ibidem morari et exinde pacifice recedere auderent vel partes negotia sua in curia nostra prosequentes quo minus ad curiam nostram pro prosecutione negotiorum suorum accedere ibidem morari et exinde pacifice recedere possent vel ad conducendum malefactores ad aliquos homines in locis publicis vel privatis verberandos vulnerandos seu male tractandos huiusmodi malefactores manu tenendo et ad aliquem hominem vi et armis capiendum et usque ad loca extranea vel ignota ducendum seu ad aliquas felonias seu transgressiones perpetrandas seu faciendas et ad predictas felonias transgressiones colligationes et confederationes audiendum et terminandum secundum legem et consuetudinem regni nostri et juxta formam ordinationis per nos et consilium nostrum super hoc in dicto parliamento nostro factam quod vobis mittimus sub pede sigilli nostri Et ad inquirendum similiter qui per sacramentum conventiones colligationes aut alio modo se adinvicem confederarunt quod quilibet eorum alium invaret et sustentaret et in ipsorum negotiis et querelis falsis vel qui maliciose indictare aut falso acquietare aliquos homines aut falso movendo placita vel manu tenere contra aliquos procurarunt Et ad huiusmodi confederationes audiendum et terminandum et puniendum secundum legem et consuetudinem regni nostri juxta formam provisionis predicte et ad querelas omnium et singulorum coram vobis conqueri volentium de transgressionibus eis contra pacem nostram ac de confederatibus contra formam provisionis predicte factis recipiendis et de conquerentibus inde justiciam inde faciendum secundum legem et consuetudinem supradictas Et ideo vobis mandamus quod ad certos dies et loca quos ad hic provideritis omnia premissa faciatis et expleatis in forma predicta facturi inde quod ad justiciam pertinet secundum legem et consuetudinem regni nostri Salvis nobis amerciamentis et aliis nobis inde spectantibus Mandavimus enim vicecomitibus nostris comitatum predictorum quod ad certos dies et loca quos eis scire feceritis venire faciant coram vobis tot et tales tam milites quam alios probos et legales homines de comitatibus predictis tam infra libertatem quam extra per quos rei veritas in premissis melius sciri poterit et inquiri Et quod vobis quotiens opus si pareant assistant et intendant prout injungetis ex parte nostra In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste meipso apud Shene xxvij die Novembris anno regni nostri xiiij
