Charter Document - 01760291

Charter Document - 01760291


Charter Number: 01760291
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1312 - 1321
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rex thesaurario et baronibus suis de Scaccario salutem Monstravit nobis dilectus in Christo abbas de Burgo Sancti Petri per petitionem suam coram nobis et consilio nostro exhibitam quod cum ipse fratri Willelmo de la More tempore quo fuit magister militie Templi in Anglie centum marcas mutuasset idemque Willelmus quedam diversa vasa sua argentea nomine pignoris pro predictis centum marcis eidem abbatis tradidisset et se prefato abbati ad solutionem predictarum centum marcarum per litteram suam obligatoriam sigillo suo signatam obligasset omnia vasa predicta statim post tempus captionis Templariorum seisita fuerunt in manum nostram et thesauri et baron de predicto Scaccario qui tunc fuerant ad opus nostrum liberata eidem abbati de predictis centum marcis in nullo satisfacta in ipsius abbatis dampnum non modicum et de possessionem manifestam super quo petiit sibi de congruo remedio provideri Nos eidem abbati quod justum fuerit fieri volentes in hac parte vobis mandamus quod visa littera predicta si per inspectionem eiusdem vobis constare poterit vasa predicta eidem abbati pro predictis centum marcis per prefatum Willelmum ut permittitur fuisse impignorata tunc prefato abbati super premissis fieri faciatis quod de jure videritis fore faciendum Teste []