Charter Document - 01760288
| Charter Number: | 01760288 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1299 - 1321 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti Notingham salutem Ex parte dilecti nobis in Christo abbatis de Burgo Sancti Petri nobis est ostensum quod cum ipse per cartas progenitorum nostrorum quodam regum Anglie et confirmationem nostram habeat returnum omnium brevium nostrorum in omnibus dominicis suis et executiones et attachiamenta eorundem per ballivos suos facere ac omnia debita nostra infra eadem dominica sua levare et per manus ballivorum suorum nobis ad Scaccarium nostrum respondere debeat Ita quod nullus vicecomes seu alius minister noster inde in nullo se intromittat quibus quidem libertatibus idem abbas et predecessores sui abbates loci illius semper hactenus a confectione cartarum et confirmationis nostre predictarum usi sunt sicut dicit tu nihilominus ipsum abbatem et ballivos suos quominus executiones brevium nostrorum infra dominica sua facere et debita nostra ibidem ac nobis de debitis illis ad Scaccarium nostrum per manus ballivorum eiusdem abbatis respondere possint impedivisti iam de novo ad dampnum ipsius abbatis non modicum et gravamen et contra tenorem cartarum et confirmationis nostre predictarum Et quia eidem abbati injuriari nolumus in hac parte vobis mandamus quod si ita est tunc ab huiusmodi inpedimentis eidem abbati aut ballivis suis decetero in hac parte faciendis desistas ipsum abbatem et ballivos suos executiones brevium nostrorum infra dominica sua in balliva tua facere et debitis nostra ibidem levare et per manus ballivorum suorum predictorum ad Scaccarium nostrum respondere permittas juxta tenorem cartarum et confirmationis nostre predictarum Teste []
