Charter Document - 01760287

Charter Document - 01760287


Charter Number: 01760287
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1315
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Rex taxato oribus et collectoribus vicesime in comitatu Norht salutem Ex parte dilecti nobis in Christo abbatis de Burgo Sancti Petri nobis est ostensum quod vos occasione vicesime predicte in propriis bonis ipsius abbatis de temporalibus ecclesie sue annexis exeuntibus que ad decimam inter spiritualia taxantur et de quibus decima dari consuevit predictam vicesimam assidere taxare et levare intenditis minus juste in ipsius abbatis dispendium non modicum et gravamen et contra formam ordinationis per nos et consilium nostrum inde facte et vobis ex parte nostra liberate Et quia eidem abbati taliter injuriari nolumus in hac parte vobis mandamus quod inspecta ordinatione predicta predictum abbatem in propriis bonis suis que inter spiritualia ad decimam taxantur et de quibus decima dari solet ut predictum est ratione vicesime predicte non molestetis in aliquo seu gravetis contra formam ordinationis predicte Et districtionem si qua eidem abbati occasione predicta per vos facta fuerit sine dilatione relaxari fac eidem Teste meipso apud Westm xvij die Aprilis anno regni nostri octavo