Charter Document - 01760286
| Charter Number: | 01760286 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1315 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex collectoribus scutagii de exercitu bus Scotie de annis regni domini E[dwardi] quondam regis Anglie patris nostri xxviij xxxj et xxxiiij in comitatu Huntingdon salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo Sancti Petri finem fecit cum dicto patre nostro pro servicio suo quinque feodorum militum de exercitibus predictis quod tunc eidem patri nostro recognovit sicut per inspectionem rotulorum marescalcie dicti patris nostri de eisdem exercitibus nobis constat vobis mandamus quod demande quam facitis eidem abbati pro scutagio ad opus nostrum de feodis predictis pro exercitibus supradictis pro quibus scutagium concessum fuit et de illis que de eodem abbate temporibus exercituum predictorum tenebantur supersedeatis et si quid inde levaveritis id ei sine dilatione restituatis et districtionem si quam ei seu tenentibus suis ea occasione feceritis sine dilatione relaxetis eisdem Proviso quod scutagium de feodis militum que idem abbas tenuit de dicto patre nostro temporibus exercituum predictorum ratione honorum escaetarum seu perquisiti sui ac eciam hereditatum tunc in manu ipsius patris nostri existentium prout justum fuerit levetur ad opus nostrum Teste meipso apud Wyndesore xxvj die Marcii anno regni nostri octavo
