Charter Document - 01760284

Charter Document - 01760284


Charter Number: 01760284
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1305
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Rex dilectis et fidelibus suis Lamberto de Thrikingham et Thome de Burnham ad homines villarum de Stanford et Graham qui fuerunt tenentes Johannis de Warenna quondam comitis Surr defuncti talliandos ad opus nostrum assignatis salutem Monstravit nobis abbas de Burgo Sancti Petri quod vos quosdam tenentes suos in villis predictis inter predictos tenentes qui fuerunt dicti comitis talliari et pro huiusmodi talliagio nobis reddendo indebite distringi fecistis ubi iidem tenentes sui inter tenentes predictis dicti comitis talliari non debent nec unquam talliari consueverunt et quia dicto abbati seu tenentibus suis predictis injuriari nolumus in hac parte vobis mandamus quod huiusmodi talliagio super illos quos tenentes dicti abbatis esse in villis predictis vobis constare poterit assidendo penitus supersedeatis et districtionem si quam ea occasione fieri feceritis sine dilatione relaxari faciatis eisdem Teste W[illelmo] de Carleton xxxviij die Junii anno regni regis E[dwardi] xxxiij