Charter Document - 01760283
| Charter Number: | 01760283 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1305 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie vicecomiti Linc salutem Quia dominica nostra per Anglie ad presens fecimus talliari tibi precipimus quod si burgenses de Stanford ultra pontem et burgenses de Graham fuerint antiquam dominica nostra vel progenitorum nostrorum quondam regum Anglie et hucusque talliari consueverint tunc dilecto nobis in Christo abbati de Burgo Sancti Petri de tenentibus suis in burgos predictos rationabile talliagium habere faciatis Teste meipso apud Cantuar viij die Julii anno regni nostri xxxiij
