Charter Document - 01760262
| Charter Number: | 01760262 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1316 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis E[dwardi] filii regis E[dwardi] nono coram Willelmo de Berford Lamberto de Trikingham Johanne de Bensted Henrico de Scrop Johanne Bacoun et Johanne de Mutford justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Philippum de Nevill querentem et Philippum filium Philippi de Nevill deforciantem de maneria de Scotton et Malmeton cum pertinenciis et advocationibus eorundem manerii unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Philippus de Nevill recognovit predicta maneria cum pertinenciis et advocationes predictas esse jus ipsius Philippi filii Philippi ut illa que idem Philippus habet de dono predicti Philippi de Nevill Et pro hac recognitione fine et concordia idem Philippus filius Philippi concessit predicto Philippo de Nevill predicta maneria cum pertinenciis et advocationes predictas et illa ei reddidit in eadem curia Habenda et tenenda eidem Philippo de Nevill de predicto Philippo filio Philippi et heredibus suis tota vita ipsius Philippi de Nevill Reddendo inde per annum unam rosam ad festum nativitatis sancti Johannis baptiste pro omni servicio consuetudine et exactione ad predictum Philippum filium Philippi et heredes suos pertinente Et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Philippo filio Philippi et heredibus suis omnia alia servicia que ad predicta maneria et advocationes predictas pertinent tota vita ipsius Philippi de Nevill Et post decessum ipsius Philippi predicta maneria cum pertinenciis et advocationes predicte integre revertentur ad predictum Philippum filium Philippi et heredes suos quiete de heredibus predicti Philippi de Nevill tenenda de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad maneria et advocationes predictas pertinent in perpetuum
