Charter Document - 01760248
| Charter Number: | 01760248 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1306 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
E[dwardus] Dei gracia rex [] vicecomiti North salutem Cum pro tranquillitate et pace populi regni nostri necnon ad maliciam malefactorum et pacis nostre perturbatorum reprimendum quoddam statutum apud Wynton de communi consilio eiusdem regni dudum fecerimus quod pro pace nostra firmius conservandum et maxime dum ad rebellionem Roberti de Brus inimici et rebellionis nostri per Dei adjutorium refrenandum ad partes Scotie sumus profecturi valde utile reputamus et quod in omnibus suis articulis firmiter volumus observari ac satis notorium existat quod malefactores et felones ac cetere innumerabiles persone de quibus manifesta suspicio latrocinii et felonie habetur tam in balliva tua quam alibi in diversis comitatibus regni nostri depredationes homicidia et alia enormia nocte dieque clam et palam contra pacem nostram perpetrantes vagantur discurrunt receptantur manutenentur et moram faciunt manifestam quos malefactores receptatores manutentores et eis consentientes tu qui pacem nostram in dicta balliva tua specialiter conservare teneris si pro ea ibidem conservanda diligentiam apponere curares sicut deberes desicut posse comitatus predicti in quibuscumque huiusmodi necessitatibus ad tuam sum monitionem et districtionem est subjectum capere posses et arrestare Tibi firmiter injungendo precipimus quod statutum illud in pleno comitatu tuo necnon in civitatibus burgis hundredis villis mercator et aliis locis in balliva tua tam infra libertates quam extra et ubi expedire videris publice facias recitari et in singulis suis articulis teneri Preterea quia non est nobis incognitum quod singulorum auribus intitulatur videlicet qualiter diversi predones et felones coram justiciariis nostris ad felonias et transgressiones in diversis comitatibus regni nostri factas audiendum et terminandum assignatis se justificari non permittant set cum in exigendo ponantur in diversis comitatibus se transferunt et in eis latitantes morantur et ita quod in eis manifesta suspicio felonie aut mali per eorum extraneos adventus varios que incessus et nocturnos quandoque per eorum voluptuosas expensas haberi potest et habetur Et licet in statuto nostro Westm contineatur que nullus capiatur vel imprisonetur nisi prius per sacramentum duodecim juratorum fuerit indictatus et eorum indictamentum per sigilla sua postmodum fuerit testificatum volumus tamen et precipimus quod omnes tales de quibus manifesta suspicio felonie et latrocinii habetur quos in balliva tua tam infra libertates quam extra inveniri contigerit quamquam inde sic indictati non fuerint sine dilatione arrestari et salvo et secure in prisona nostra custodiri facias donec secundum legem et consuetudinem regni nostri de ea deliberentur Et hec premissa taliter executioni facias demandari sicut te ipsum diligis et de receptacione et consensu predictorum malefactorum liber esse volumus et inmunis et ne ad te tamquam de predictis maleficiis culpabilem nos capere debeamus Et talem ac tantam diligentiam contra huiusmodi malefactores suspectos et manifeste felones tam per te quam per posse dictorum comitatuum apponas ne tibi post presens mandatum nostrum possit inputari seu debeat quod per tuam negligenciam et consensum talia intolerabilia infra ballivum tuam amodo perpetrentur volumus eciam quod ex parte nostra precipias et firmiter injungas ballivis comitatus tui omnibus tam infra libertates quam extra quod ipsi eandem diligenter pro pacis nostre conservatione nisius custodus apponant et taliter se habeant in hac parte ne penam in dicto statuto Wynton contentam incurrant et nihilominus pro voluntate nostra inprisonentur et ab ea graviter redimantur quod si non fecerint tu ipse in defectum eorundem ballivorum libertates illas ingredieris quotienscumque necesse fuerit et premissa in omnibus informa supradicta strictius fieri facias et facias observari Et quos hoc mandatum nostrum contempnentes in ipso exequendo remissos seu negligentes vel omnino sequi nolentes inveneris capias et nomina eorundem justiciariis nostris ad felonias et transgressiones in comitatu tuo contra pacem nostram factas audienda et terminanda assignatis instanter postquam eos sic ceperis constari facias ut iidem sic capti nobis de contemptu predicto coram eis veniant responsuri et facturi quod curia consideraverit in hac parte Teste me ipso apud Westm vj die Junii anno regni nostri xxxiiij
