Charter Document - 01760233
| Charter Number: | 01760233 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1311 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie dilecto et fideli suo Hugoni le Despens justiciario foreste sue ultra Trentam salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo Sancti Petri per cartas progenitorum nostrorum quondam regum Anglie clamat habere totam decimam tocius venacionis nostre capte in Norhamptonshire quicumque eam ceperit ipseque et predecessores sui abbates eiusdem loci decimam huiusmodi venacionis in comitatu predicto a tempore confectionis cartarum predictarum hactenus habere consueverunt sicut dicitur Vobis mandamus quod ipsum abbatem decimam tocius venacionis nostre quam in comitato predicto a quocumque capi contigerit habere faciatis juxta tenorem cartarum predictarum et prout ipse decimam illam habere debet et ipse et predecessores sui predicti a tempore predicto habere consueverunt Teste meipso apud Berewyc super Twedam tercio die Februarii anno regni nostri quarto
