Charter Document - 01760232
| Charter Number: | 01760232 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1292 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie thesaurario et baronibus suis de Scaccario salutem Quia volumus quod omnes exitus terrarum et tenementorum que fuerunt in manu Alianore nuper regine Anglie consortis nostre die quo obiit ex dono celebris memorie domini H[enrici] quondam regis Anglie patris nostri vel nostro aut aliunde ex perquisito ipsius consortis nostre liberentur dilectis clericis nostris Johanni Bacoun et Ricardo de Cantia quos receptores ad recipiendos et custodiendos exitus predictos in Scaccario predicto assignavimus Ut juxta dispositionem et ordinationem nostram et executorum testamenti predicte consortis nostre convertantur Vobis mandamus quod omnes exitus quos de terris et tenementis predictis vel aliis bonis dicte consortis nostre post mortem eiusdem recepistis prefatis Johanni et Ricardo sine dilatione liberetis custodiendos sicut predictum est Et de terris et tenementis vel aliis bonis predictis aut exitibus eorundem in nullo decetero vos intromittatis donec aliud inde precepimus Teste me ipso apud Westm xij die Januarii anno regni nostri vicesimo
