Charter Document - 01760230

Charter Document - 01760230


Charter Number: 01760230
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1308
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm in crastino animarum anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo coram Radulpho de Hengham Willelmo de Berford Lamberto de Trikingham et Hervico de Stanton justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam le Aumener de Burgo Sancti Petri querentem et Robertum filium Walteri de Oxeneye et Petronillam uxorem eius deforcientes de uno mesuagio decem acris terre et octo denariis redditus cum pertinenciis in villa de Burgo Sancti Petri Unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Robertus et Petronilla recognoverunt predicta tenementa cum pertinenciis esse jus ipsius ut illa que idem Adam habet de dono predictorum Roberti et Petronille Et pro hac recognitione fine et concordia idem Adam concessit predictis Roberto et Petronille predicta tenementa cum pertinenciis et illa eis reddidit in eadem curia Habenda et tenenda eisdem Roberto et Petronille de predicto Adam et heredibus suis tota vita ipsorum Roberti et Petronille Reddendo inde per annum quinque solidos et octo denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni servicio consuetudine et exactione ad predictum Adam et heredes suos pertinente Et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Adam et heredibus suis omnia alia servicia que ad illa tenementa pertinent Et post decessum ipsorum Roberti et Petronille predicta tenementa cum pertinenciis integre revertentur ad predictum Adam et heredes suos quiete de heredibus ipsius Petronille Tenenda de capitalis dominis feodi illius per servicia que ad illa tenementa pertinent inperpetuum