Charter Document - 01760224

Charter Document - 01760224


Charter Number: 01760224
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1114 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Frater J[ohannes] abbas omnis que conventus sancti Petri de Burch omnibus sancte Dei ecclesie filiis salutem et orationes Noverint omnes ad quoscumque littere iste pervenerint me Johannem abbatem omnem que fratrum congregationem concessisse Godewino filio Asketilli de Colingham inperpetuum pro tribus solidos quinque bovatas terre et dimidiam in capitulo nostro societatem que nostram atque beneficium pro quadam bovata terre quam Deo et sancto Petro fratribus que in eodem cenobio tam victuris quam viventibus donavit et donando concessit Prius enim sex bovatas et dimidiam terre habebat pro supradicto censu Et cum unam dimiserit census tantum diminutus non fuit Hanc autem concessionem ei fecimus et suis heredibus Huius rei testes fuerunt Radulfus Papilio Willelmus Dapifer Goffridus Falvel Ulf presbiter Outhgrim Romaldus Godericus Osbernus