Charter Document - 01760194

Charter Document - 01760194


Charter Number: 01760194
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1306
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie dilecto sibi in Christo abbati de Burgo Sancti Petri salutem Quia ordinavimus quod Edwardus filius noster primogenitus in festo Pentecoste proximo futuro Deo propitio militie cingulo decoretur per quod de jure corone nostre in huiusmodi casu auxilium fieri nobis debet vobis mandamus in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod in crastino sancte Trinitatis proximo futuro sitis in persona propria vestra coram nobis et consilio nostro apud Westm ad tractandum et ordinandum una cum aliis prelatis magnatibus et proceribus de regno nostro de auxilio nobis in casu predicto faciendo et ad consentiendum hiis que ibidem in hac parte contigerit ordinari vel procuratores seu attornatos vestros a vobis sufficientem potestatem habentes et instructos ad premissa facienda tunc ibidem mittatis Et habeatis ibi hoc breve Teste me ipso apud Wynton v die Aprilis anno regni nostri xxxiiij