Charter Document - 01760191
| Charter Number: | 01760191 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Writ |
| Date: | 1306 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti Rotel salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo Sancti Petri finem fecit nobiscum per preceptum nostrum in exercitu nostro Scotie anno regni nostri xxviij per servicio quinque feodorum militum quod tunc nobis recognovit tibi precipimus quod demande quam eidem abbati facis pro scutagio ad opus nostrum pro predictis quinque feodis de exercitu predicto supersedeas et ipsum inde pacem habere permittas Et distringis si quam eidem abbati ea occasione feceris sine dilatione relaxes eidem Teste meipso apud Wynton x die Aprilis anno regni nostri xxxiiij
