Charter Document - 01760186

Charter Document - 01760186


Charter Number: 01760186
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1305
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Rex dilectis et fidelibus suis Lamberto de Trikingham et Thome de Burnham ad homines villarum de Stannf et de Graham qui fuerunt tenentes Johannis de Warenna quondam comitis Surr defuncti talliandos ad opus nostrum assignatis salutem Monstravit nobis abbas de Burgo Sancti Petri quod vos quosdam tenentes suos in villis predictis inter predictos tenentes qui fuerunt dicti comitis talliari et pro huiusmodi tallagio nobis reddendo indebite distringi fecistis ubi iidem tenentes sui inter prefatos tenentes dicti comitis talliari non debent nec unquam talliari consueverunt Et quia dicto abbati seu tenentibus suis injuriari nolumus in hac parte vobis mandamus quod huiusmodi tallagio super illos quos tenentes dicti abbatis esse in villis predictis vobis constare poterit assidendo supersedeatis et districtionem si quam ea occasione fieri feceritis sine dilatione relaxari faciatis eisdem Teste W[altero] Coventr et Lich episcopo xxviij die Junii anno regni regis E[dwardi] xxxiij