Charter Document - 01760149

Charter Document - 01760149


Charter Number: 01760149
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1301
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie dilectis et fidelibus suis Willelmo de Carleton et Johanni de Kirkeby salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo Sancti Petri asserit maritagium Johannis filii et heredis Galfridi de Suthorp et eciam maritagium Walteri filii et heredis Walteri de Ufford qui quidem heredes sunt in custodia eiusdem abbatis ad ipsum et non ad nos pertinere debere eo quod predicti Galfridus et Walterus de Ufforde et antecessores sui tenuerunt de abbatibus de Burgo Sancti Petri predecessoribus predicti abbatis in villa de Burgo Sancti Petri et Stoks juxta Undele per servicium militare diu ante quam iidem Galfridus et Walterus quicquam tenuerunt de Johanne de Cameys in Loholm quod de manerio de Torpel tenetur quod nunc in manu nostra existit per quod nos super premissis plenius certiorari et eidem abbati ulterius quod justum fuerit fieri volentes in hac parte assignavimus vos vel alterum vestrum quem presentem esse contigerit ad inquirendum per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu Norht per quos rei veritas melius sciri poterit utrum predicti Galfridus et Walterus de Ufforde vel antecessores sui prius feoffati fuerunt tenendis de abbatibus de Burgo Sancti Petri predecessoribus predicti abbatis an de predicto Johanne vel antecessoribus suis ut predictum est nec ne et si de abbatibus de Burgo Sancti Petri tunc a quo tempore et per quod servicium et qualiter et quomodo et si de prefato Johanne vel antecessoribus suis tunc a quo tempore et per quod servicium et qualiter et quomodo Et ideo vobis mandamus quod ad certos dies et loca quos vos ambo vel alter vestrum ad hoc provideritis inquisitionem inde faciatis in forma predicta Et eam distincte et aperte factam thesaurario et baronibus nostris de Scaccario sub sigillis vestris vel alterius vestrum et sigillis eorum per quos facta fuerit sine dilatione mittatur et hoc breve mandavimus enim vicecomiti nostro comitatus predicti quod ad certos dies et loca quos vos ambo vel alter vestrum ei scire faciatis venire faciatis coram vobis vel altero vestrum tot et tales probos et legales homines de balliva sua per quos rei veritas in premissis melius sciri poterit et inquiri In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste meipso apud Lincoln xxiij die Februarii anno regni nostri vicesimo nono per petitionem de consilio