Charter Document - 01760138

Charter Document - 01760138


Charter Number: 01760138
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1300
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Johannes permissione divina Lincoln episcopus dilectis in Christo filiis abbati et conventui monasterii de Burgo Sancti Petri salutem graciam et benedictionem Congregationis vestre nobilis de religionis observantia et unitatis abundantia retroactis temporibus commendate non modicum famam bonam integrum quantum in nobis est conservare volentes Conventui suadendum duximus per presentes quatinus rebellionibus et dissensionibus omnimodis de quarum suscitatione in congregatione predicta aliqua audivimus nobis displicentia procul pulsis in omni humilitate suo obediat capiti sicut decet attendens quod sicut obedientia res est optima sic rebellio res pessima est censenda Similiter curet abbas cum modestia exequi ea que ad suum officium pertinere noscuntur Ita tamen quod per remissionem nimiam sua non per inpendatur auctoritas aut vilescat nec per asperitatem nimiam correctionis impediatur effectus sed more periti mediti nunc vinum infundat nunc oleum sauciatis Valete Datum apud Lydington xij kalendas Septembris consecrationis nostre anno primo