Charter Document - 01760111

Charter Document - 01760111


Charter Number: 01760111
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Gift
Date: 1299
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie dilecto sibi in Christo abbati de Burgo Sancti Petri salutem Bene ex parti sumus affectionem benivolam quam erga nos geritis et habetis et semper hactenus in nostris agendis negotiis habuistis ex quo vobis et domui vestre reputamus specialiter nos teneri Et quia datum est nobis intellegi quod festum ingressus vestri tenebitis iam in brevi mittimus vobis per latorem presentium quandam cuppam argenteam deauratam quam ex dono nostro recipere et inde bibere velitis ut saltim ex hoc nos ad vestram memoriam frequentius reducatis Teste me ipso apud Burton Archiepiscopi xxij die Novembris anno regni nostri vicesimo octavo