Charter Document - 01760110
| Charter Number: | 01760110 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1299 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie dilecto sibi in Christo abbati de Burgo Sancti Petri salutem Quia ad salvationem corone nostre regie communemque magnatum et procerum ac tocius populi regni nostri utilitatem necnon ad dampna scandala et pericula que ex Scotorum inimicorum et rebellium nostrorum rebellione si ipsam diutius sustineri contingeret possent accidere prout tam preteritum tempus quam presens edocent salubriter precavenda ordinamus et proponimus Domino concedente esse in proximo festo nativitatis sancti Johannis baptiste apud Karliolum cum equis et armis et toto servicio nobis debito ad proficiscendum exinde contra dictos Scotos ad eorum rebellionem perfidiam et nequiciam viriliter et potenter cum Dei auxilio reprimendis Vobis mandamus in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod totum servicium quod nobis debetis habeatis ad nos ad predictos diem et locum equis et armis bene munitum et paratum ad proficiscendum nobiscum contra Scotos predictos ad induratas maliciam et rebellionem ipsorum potenter et viriliter conterendas Et hoc nullatenus omittatis Teste me ipso apud Berewyk super Twedam xxix die Decembris anno regni nostri vicesimo octavo
