Charter Document - 01760109

Charter Document - 01760109


Charter Number: 01760109
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1299
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia Rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie dilecto sibi in Christo Abbati de burgo Sancti Petri salutem Quia super diversis et arduis negotiis nos et statum regni nostri specialiter tangentibus Parliamentum nostrum apud Ebor a die Pasche proxime futur in tres septimanas tenere et vobis cum ac cum ceteris prelatis magnatibus et proceribus dicti regni habere proponimus colloquium et tractatum vobis mandamus in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod dictis die et loco omnibus aliis pretermissis personaliter intersitis ibidem nobis cum et cum ceteris prelatis magnatibus et proceribus supradictis super dictis negotiis tractaturi vestrumque consilium impensuri Et hoc nullatenus omittatis Teste meipso apud Derby xiiij die Martii anno regni nostri quinto decima