Charter Document - 01760096

Charter Document - 01760096


Charter Number: 01760096
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1230 - 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - Peterborough Cathedral, MS 1 (f116r,p261)

Charter:

A[licia] priorissa et conventus sanctimonialium sancti Michaelis de Stanf fidelibus ad quos littere presentes pervenerint salutem Ad noticiam vestram volumus pervenire nos et omnia nostra in dispositione domini abbatis et conventus de Burgo esse in quorum feodo fundata est ecclesia nostra et de quorum beneficiis sustentamur unde presenti scripto sigillo capituli nostri signato attestamur eos liberam habuisse et habere dispositionem de omnibus rebus et possessionibus nostris secundum quod viderint et eis et nobis expedire unde fideliter promittimus coram Deo quod numquam ab eorum consilio et dispositione resiliemus sed per omnia eis erimus obedientes