Charter Document - 01760089

Charter Document - 01760089


Charter Number: 01760089
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1262 - 1273
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - Peterborough Cathedral, MS 1 (f45r,p117)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Galfridus Russel salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra me fecisse homagium domino Roberto de Sutton abbati de Burgo Sancti Petri pro terris et tenementis que fuerunt quondam Willelmi Tot de feodo domini abbatis in Paston et Prestegrave cum pertinenciis sub forma tali quod nec ipse abbas nec successores sui teneantur warantizare michi vel heredibus meis dictas terras et tenementa vel aliquam partem dictarum terrarum et tenementorum occasione dicti homagii si aliquo casu vel tempore dictus abbas vel successores sui per me vel heredes meos sint inde vocati ad warantum Ego autem et heredes mei dictas terras et tenementa de dicto abbate et eius successoribus tenebimus per servicium faciendo sectam ad curiam de Castre de tribus septimanis in tres septimanas et alia servicia forinseca debita et consueta In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Johanne de Helpiston milite Roberto de Sheffeud tunc senescallo Burgi Roberto Peverel de Paston Willelmo de Colvile Hugone de Welyngham Rogero de Merley Roberto Peverel de Burgo et aliis