Charter Document - 01760086
| Charter Number: | 01760086 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Dispute |
| Date: | 1274 - 1295 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit re cognitura quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de South Colingham que vacat [] et cuius advocationem abbas de Burgo Sancti Petri clamat versus magistrum Willelmum de Sancto Botulpho et unde idem abbas per attornatum suum dicit quod cum quidem Robertus quondam abbas de Burgo Sancti Petri predecessor istius abbatis tempore pacis tempore H[enrici] regis patris domini regis nunc presentavit ad eandem ecclesiam per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat [] Et magister Willelmus per attornatum suum venit et dicit quod assisa non debet fieri quia dicit quod ipse est persona de Northcolingh et persona in eadem personata et advocatione ipsius abbatis Et tenet capellam de South Colingh quam predictus abbas dicit esse ecclesiam tanquam capellam ecclesie sue de Northcolingh pertinentem et annexam et dicit quod ipse nichil clamat de advocatione predicta nisi tanquam persona [] unde petit judicium si assisam inter eos precedere debeat Et abbas dicit quod predictam ecclesiam de Southcolingham est ecclesia per se et non capella pertinens ad dictam ecclesiam de North Colingham et hoc petit quod inquiratur per assisam [] et petit judicium Et magister Willelmus dicit quod predicta capella de Southcolingh quam dictus abbas dicit esse ecclesiam est capella pertinens ad predictam ecclesiam suam de Northcolingh Dicit enim quod quidem Galfridus quondam persona ecclesie predicte de Northcolingham predecessor ipsius Willelmi tempore regis J[ohannis] avi domini regis nunc tenuit predictam capellam de Southcolingham annexam predicte ecclesie sue de Northcolingham per longum tempus [] Et postea quidem Egidius de Alderton persona in eadem ecclesia de Northcolingham in mediate in personata similiter tenuit predictam capellam de Southcolingh toto tempore suo annexam predicte ecclesie sue de Norhcolingham tanquam capellam post cuius mortem quidem Martinus de Littelbiry quondam persona dicte ecclesie de North Colingham inpersonata in eadem ecclesia similiter tenuit predictam capellam de Southcolingham annexam eidem ecclesie de Northcolingham toto tempore suo tanquam capellam et hoc paratus est verificare per patriam Et abbas dicit quod predictus Egidius quondam persona predicte ecclesie de Northcolingham tenuit predictam ecclesiam de Southcolingh non tanquam capellam predicte ecclesie de Northcolingh pertinentem Dicit enim quod revera predictus Egidius tenuit utramque ecclesiam predictam scilicet de Northcolingh et Southcolingham sed per diversas presentationes eidem Egidio inde factas diversis temporibus Et postea vacantibus eisdem ecclesiis per mortem eiusdem Egidii quidem magister Hugo de Colingh nuper persona ecclesie de Northcol ad presentationem predicti abbatis predecessoris [] fuit admissus et institutus in predicta ecclesia de Northcol [] et predictus Ricardus de Rowell similiter admissus et institutus in predicta ecclesia de Southcolingh ad presentationem predicti abbatis predecessoris [] per cuius mortem dicta ecclesia de Southcol modo vacat et ad evidenciam [] profert quasdam litteras Walteri quondam archiepiscopi Ebor loci dioecesis que testantur quod idem archiepiscopus per inquisitionem coram officiale suo factam invenit utramque ecclesiarum predictarum esse ecclesiam per se et neutram ab alia dependentem [] Et dicit quod omnes predecessores predicti abbatis quondam abbates de Burgo Sancti Petri a tempore cuius non extat memoria presentaverunt clericos suos successive ad predictam ecclesiam de Southcolingh tanquam ad ecclesiam et non tanquam ad capellam pertinentem ad predictam ecclesiam de Northcolingh unde idem abbas dicit quod predicta ecclesia de Southcolingh est ecclesia per se non pertinens ad predictam ecclesiam de Northcol sicut predictus magister Willelmus per rationes suas predictas asserit et hoc petit ad inquirendum per patriam et magister Willelmus similiter Ideo inquiratur rei veritas per jure assis predicte sed juramentum ponitur in respectum usque a die Pasche in xv dies pro defectu juratorum quia nullus venit et ideo vicecomes habeat corpora [] Postea ad diem illum venerunt tam predictus abbas quam predictus Willelmus per attornatum ipsius Willelmi et similiter jure de consensu partium electi qui dicunt super sacramentum suum quod predicta ecclesia de Suthcolingham est ecclesia parochialis per se et non capella pertinens ad ecclesiam de Northcolingh Et jure questio si predictus Galfridus quondam persona dicte ecclesie de Northcolingh tenuit predictam ecclesiam de Southcol [fo v] tanquam ecclesiam per se vel ut capellam annexam predicte ecclesie de Northcol Dicunt quod idem Galfridus tenuit ecclesiam illam de Southcolingh tanquam ecclesiam parochialem per se et non ut capellam pertinentem ad aliam ecclesiam de Northcolingh Dicunt eciam precise quod eadem ecclesia de Soutcolingh a tempore a quo non extat memoria semper hucusque extitit ecclesia parochialis per se et numquam capella pertinens ad ecclesiam de Northcolingh Et dicunt quod predictus Robertus quondam abbas predecessor [] ultimo presentavit ad predictam ecclesiam de Southcolingh predictum Ricardum clericum suum tanquam ad ecclesiam parochialem per se qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus per cuius mortem ecclesia illa modo vacat [] Et jure questio de valore eiusdem ecclesie Dicunt quod ecclesia illa valet per annum xx marcas Et si episcopus contulit ad ecclesiam predictam dicunt revera quod tempus sequestrum transiit ad Pascha proximi preter sed dicunt quod episcopus non contulit ad ecclesiam predictam postea Quia videtur cur quod jure minus sufficienter fuerunt examinati datus est partibus in crastino ascensionis Domini [] Et preceptus est vicecomiti quod habeat corpora recognovit ad eundem terminum []
