Charter Document - 01760066

Charter Document - 01760066


Charter Number: 01760066
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Robertus Dei gracia abbas ecclesie sancti Petri de Burgo et eiusdem loci devotus in Christo conventus salutem in Domino eternam Noverit universitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse priori et conventui Novi Loci super Ancolme advocationem quarte partis ecclesie de Hybaldestowe et molendinum eiusdem ville et omnia tenementa cum pertinenciis in eadem villa que habent de dono Roberti Fauvel per cartas ipsius Roberti habenda et pacifice tenenda sicut ea rationabiliter sunt secuti Ita quidem quod non liceat predictis priori et conventui Novi Loci decetero absque assensu et voluntate nostra terram aliquam sive redditum in feodo nostro emere vel recipere Pro hac autem nostra confirmatione optinenda prefati prior et conventus Novi Loci solvent nobis singulis annis octo solidos sterlingorum duobus terminis anni scilicet ad Pentecosten quatuor solidos et in festo sancti Martini quatuor solidos Et si forte prefati prior et conventus Novi Loci super Ancolme a solutione octo solidorum prefatorum terminis pretaxatis cessaverint licebit nobis ipsos distringere per averia et catalla que in terris de feodo nostro predicto inventa fuerint donec prefatos octo solidos annuos plene persolverint Et ut hoc ratum maneat inperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum appositione munitam eis in futurorum memoriam dedimus Anno ab incarnatione Domini millesimo CCXV Testibus magistro Galfrido Gibbewyn et aliis