Charter Document - 01760055

Charter Document - 01760055


Charter Number: 01760055
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus filius Achardi de Stannford concessi et presenti carta mei confirmavi abbati et conventui de Burgo quod stagnum molendini sui in Stannford permaneat exaltatum inperpetuum sine inpedimento vel contradictione vel vexatione mei vel heredum meorum sicut fuit in purificatione beate Marie anno tercio Henrici regis Anglie filii regis Johannis Ita scilicet quod aqua in stagno predicti molendini ante exclusam hanc eiusdem molendini habeat in profundum longitudinem unius ulne regie et dimidie et medietatem quarte partis unius ulne Et ne ego vel heredes mei aliquam controversiam versus prefatos abbatem et conventum movere possimus inposterum super exaltatione predicti stagni superius expressa pro nocumento vel detrimento prati quod vocatur Leftheynescroft presens scriptum sigillo meo roboratum eis in futurorum memoriam dedi Hiis testibus Briano de la Mare Galfrido de Leham Hugone filio suo Ricardo Pekke magistro Willelmo de Scotere magistro Henrico de Stannford Clemente Vinerario Willelmo Flemeng Henrico filio Ysaac Ricardo filio Seleue Ketel Johanne Bottay Sampsone filio Godrici et aliis