Charter Document - 01760042

Charter Document - 01760042


Charter Number: 01760042
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hoc scriptum visuris vel audituris quod ego Robertus Bulgard dedi et concessi et presenti carta confirmavi pro salute anime mee et antecessorum meorum abbati et conventui sancti Petri de Burgo in liberam puram et perpetuam elemosinam dimidiam acram prati in campo de Billingburg illam scilicet que jacet in prato de Heldgerdung inter pratum sanctimonialium de Sempringham ex una parte et pratum quod fuit Pagani de Bullingburg ex altera Et abuttat super Mukledic Tenendam et habendam libere et quiete ab omni seculari servicio Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus predictam dimidiam acram dicto abbati et conventui contra omnes homines et feminas Et de omni servicio tam de forinseco quam de alio acquietabimus Ut hec autem mea donatio et concessio rata et stabilis permaneat eis hanc presentem cartam meam feci et sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus domino Alexandro de Poington domino Stephano de Horbling Nicholao de Billingborc Thoma de Stowe Briano filio Swane Willelmo de Stowe et aliis