Charter Document - 01760040
| Charter Number: | 01760040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Ricardus Pikenot assensu Edith sponse mee dedi et concessi et hac mea carta teste confirmavi Willelmo de Suthsexeya et heredibus suis illam bovata terre que fuit Colswani cum omnibus pertinenciis exceptis illis que Martinus de ea tenet scilicet tofto et duabus selionibus et in orientali parte ville de Stowe toftum quod fuit Ranulphi et quinque seliones que in orientali parte adjaceant propinquiores eidem tofto Hec autem predicta cum pertinenciis dedi et concessi et hac carta teste confirmavi eidem Willelmo et heredibus suis tenenda de me et heredibus meis libere quiete honorifice in feodo et hereditate reddendo annuatim iij solidos pro omni servicio mihi et heredibus meis pertinente salvo forinseco scilicet xij denarios in festo beati Johannis baptiste et xij denarios in festo beati Michaelis et xij denarios in purificatione beate Marie Et sciendum est quod ego Ricardus Pikenot et heredes mei warantizabimus hec omnia prefato Willelmo et heredibus suis contra omnes homines Hiis testibus []
