Charter Document - 01760039

Charter Document - 01760039


Charter Number: 01760039
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus de Sudsex assensu et voluntate Ricardi Pikenoth domini mei concessi et dedi et presentis scripti patrocinio confirmavi Deo et sancto Petro et ecclesie Burgi et abbati Akario de Burgo et conventui eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam in villa de Stowe prope Trikingham quinque seliones terre que jacent directe juxta toftum quod fuit Willelmi Blundi Habendas et tenendas libere et quiete absque omni seculari servicio salvo libero exitu meo et heredum meorum sicut antiquitus esse solebat Has autem quinque seliones ego Willelmus de Sudsex et heredes mei warantizabimus ecclesie Burgi et acquietabimus ab omni seculari servicio inperpetuum Quod ut stabile et firmum perseveret presenti carte sigillum meum apposui et testibus hiis communivi Rogero de Torpel magistro Gaufrido Gibewyn tunc senescall Abbathie Burgi et aliis