Charter Document - 01760036
| Charter Number: | 01760036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus Pykenot pro anima patris mei et matris mee et antecessorum meorum concessi et dedi et presenti carta confirmavi Deo et sancto Petro et ecclesie Burgi et abbati de Burgo Achario et eiusdem loci conventui duo tofta in villa de Stowe prope de Trikingham scilicet unum quod fuit Willelmi Blundi et aliud quod fuit Rogeri Roketh Et unam bovata terre cum omnibus pertinenciis suis quam prefatus Willelmus Blundus aliquando tenuit in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam de me et heredibus meis in perpetuum Hanc autem bovata terre cum pertinenciis et duo tofta predicta ego Ricardus Pikenoth et heredes mei warantizabimus ecclesie Burgi contra omnes homines et acquietabimus ab omni forensi servicio et seculari demanda Preterea ego Ricardus Pikenoth hac mea carta confirmo iam dicte ecclesie Burgi quinque seliones terre in eadem villa quas Willelmus de Sudsex homo meus assensu et voluntate mea prescripte ecclesie dedit et carta sua confirmavit sicut ipsius carta quam inde habet ecclesia Burgi testatur Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presentem cartam eis sub sigillo meo in futurorum memoriam dedi et testibus hiis communivi Rogero de Torpel Gaufrido filio Gaufridi Gileberto de Berneke Willelmo de Mortune Hugone filio Alani Roberto de Ascebi Gaufrido persona de Billingb Willelmo de Walec Hugone de Trikingham Willelmo de Sudsex Widone Folioth Roberto filio Walteri de Thurlebi Gaufrido filio decani de Thurlebi Gaufrido de Burne Rogero filio Andree
