Charter Document - 01760028

Charter Document - 01760028


Charter Number: 01760028
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presens scriptum visuri vel audituri quod cum controversia moveretur inter abbatem de Burgo Sancti Petri ex parte una et dominum Henricum de Stratton rectorem ecclesie de Cotyngham ex altera ratione visus franci plegii tenentium predicti rectoris de ecclesia sua predicta et ratione de housbote et haybote que dictus rector clamabat in bosco predicti abbatis de Cotingham Demum facta investigatione jura tam ecclesie sancti Petri de Burgo quam ecclesie de Cotingham concordati sunt in hunc modum videlicet quod predictus Henricus pro se et ecclesia sua predicta recognovit predictum visum et omnia que ad visum pertinent esse jus predicti abbatis et ecclesie sue de Burgo Ita quod omnes tenentes predicte ecclesie singulis annis statutis diebus veniant ad visum predicti abbatis in manerio suo de Cotyngham et ibidem faciant et recipiant omnia que ad visum franci plegii spectant Dictus eciam Henricus rector recognovit se nullum jus nec warantum habere ad aliquid percipiendum in bosco predicti abbatis de Cotyngham nisi de gracia ipsius abbatis speciali Pro hac autem recognitione dictus abbas pro se et ecclesia sua concessit de gracia sua speciali eidem Henrico quamdiu extiterit rector ecclesie de Cotyngham amerciamenta provenientia de hominibus predicti rectoris pro emendis assise panis et cervisie in visu predicto Ita quod ballivus predicti rectoris recipiat de balivo predicti abbatis extractas amerciamentorum de tenentibus predicti rectoris quo ad emendas panis et cervisie proveni ad opus predicti rectoris levandorum quamdiu rector extiterit Concessit eciam idem abbas pro se et successoribus suis de gracia et liberalitate sua speciali predicto Henrico quamdiu extiterit rector ecclesie predicte quandam perceptionem bosci in bosco suo de Cotingham videlicet rationabilem sustentationem sub bosci et spinarum ad comburendum in coquina et pistrina predicti rectoris Et de arboribus siccis que vocantur Rowurs ad comburendum in aula predicti rectoris Istam vero perceptionem habebit predictus Henricus per visum et deliberationem custodis predicti bosci de Cotingham sine vasto vel destructione aliqua facienda Preterea idem abbas remisit eidem rectori et omnibus tenentibus suis omnia amerciamenta ad que amerciati fuerunt in predicto visu a principio mundi usque ad diem confectionis presentis scripti Ita quod post cessionem vel decessum predicti Henrici successores sui nichil juris in premissis sibi poterunt vendicare Sed omnia ad jus et proprietatem ecclesie de Burgo revertantur et remaneant absolute In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cyrographum confecto sigilla abbatis