Charter Document - 01760027

Charter Document - 01760027


Charter Number: 01760027
Cartulary Title: The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte matris Ecclesie filiis presentes litteras inspecturis vel audituris Willielmus permissione divina Abbas Monasterii Sancti Petri de Burgo et ejusdem loci conventus salutem in domino sempiternam Cum Willelmus de Walecot clericus qui de nativis nostris traxit originem desideret in sacerdotali officio Deo deservire nolentes ipsum pro cujus morum venustate laudabile testimonium noscitur pro clamare a suo proposito ratione servitutis impediri caritatis intuitu eidem concessimus quod possit a domino Linc Episcopo vel alio quocunque ad omnes ordines promoveri necnon beneficium ecclesiasticum assequendum liberam in domino tribuimus facultatem eidem In cujus rei testimonium presentibus Sigilla nostra sunt appensa Datum apud Burgum Sancti Petri in crastino Ascensionis dominice Anno Domini MCC nonagesimo septimo