Charter Document - 01760013
| Charter Number: | 01760013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Cambridge University Library - Peterborough Cathedral, MS 1 (f95v,p220) |
Charter:
Gregorius servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui de Burgo ordinis sancti Benedicti Linc dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Precibus vestris benignum impertientes assensum auctoritate presentium districte inhibemus ne quis pro benedictionibus abbatum qui pro tempore fuerint in monasterio vestro vel installandis eisdem alicuius pretextu consuetudinis que dici debet potius corruptela aliquid exigere vel extorquere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Data Anagnie iiij kalendas Februarii pontificatus nostri anno sexto
