Charter Document - 01760007
| Charter Number: | 01760007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Book of Peterborough. The Registers of Abbot William of Woodford, 1295-99 and Abbot Godfrey of Crowland, 1299-1321. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1296 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonefacius [servus servorum Dei] Quorumdam oculos sicut via ambitionis excedat quod sue quasi professionis inmemores qua contemptis honoribus abjectis divitiis spretis que deliciis arbitrio proprio subjugato alteri conditioni retro respiciunt ad aratrum manumissa dum precipitanter ruunt in litigiorum amfractus causarum strepitibus se involvunt et extra administrationes proprii ordinis concendere solutionem prelature molliuntur electionibus [postulationibus] seu provisionibus de se in discordia celebratis inprovide prestando consensum prebendi assensum a suo superiori non numquam exacta licencia potius quam optenta ex quo animarum et ecclesiarum dispendia noscimus provenisse et proventura majora [in antea] verisimiliter formidamus Volentes igitur huic pesti salubri remedio obviare presenti constitutioni censemus ut nullus religiosus predicatorum minorum heremitarum sancti Augustini necnon quorumlibet ordinum mendicantium electioni postulationi provisioni seu vocationi de se facte in discordia ad aliquam extra administrationes in ordinis prelaturam prestare possit assensum eciam si magistri ministri priorum generalium suorum ordinum aut inferiorum prelatorum suorum licencia et assensu accederent absque licencia sedis apostolice speciali faciente plenam et expressam de constitutione huiusmodi mentionem decernentes irritum et inane si secus scienter vel ignorantur a quoquam fuerit acceptum Nulli ergo [] Data Rome apud Sanctum Petrum vj kalendas Marcii pontificatus nostri anno secundo
