Charter Document - 01740051

Charter Document - 01740051


Charter Number: 01740051
Cartulary Title: Chartulary of the Hospital of St. Mary the Virgin [Newcastle]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1298 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Willelmus filius et heres Willelmi Tannatoris in plena etate mea dedi [] domino Nigello Capellano totam terram illam in villa Novi Castri super Tynam in vico que dicitur le Westgate que jacet inter terram dicti Nigelli ex parte una et terram que quondam fuit Matildis de Benwell ex altera parte Habendam [] de Capitalibus dominis illius terre libere [] imperpetuum Reddendo inde annuatim domino Regi debitam firmam et consuetam et hospitali beate Marie in le Westgate duos solidos ad terminos statutos et michi et heredibus meis vel meis assignatis unum granum piperis ad festum Nativitatis sancte Johannis Baptiste pro omni seculari servicio [] si petatur Pro hac autem donacione [] dictus dominus Nigellus dedit michi Willelmo quamdam summam peccunie pre manibus in mea magna necessitate Et ego [] In cujus rei [] Hiis testibus domino Henrico Scot tunc superiore ballivo ville Novi Castri Petro graper Willelmo de Ogell Nicholao de Karliolo Thoma de Tyndale tunc ballivis Johanne Scoto Roberto de Gunwarton Johanne de Gunwarton Willelmo Carpentario Rogero de Wylom et multis aliis

Source (click image below to view full size)