Charter Document - 01740039
Charter Number: | 01740039 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Hospital of St. Mary the Virgin [Newcastle] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod Anno domini millesimo cclx quarto ad festum Sancti Martini in yeme convenit inter Ricardum filium Ricardi filii Willelmi ex una parte et fratres hospitalis beate Marie in Westgate ex altera videlicet quod predictus Ricardus concessit et posuit in plegiagium antedictis fratribus quamdam domum suam cum pertinenciis in Westgate que quondam fuit Ricardi de Hexelham super vendicione sua et quieta clamacione unius terre cum pertinenciis predictis fratribus per ipsum facta que quidem terra jacet inter terram que fuit quondam Willelmi Sampsonis ex una parte et terram Gilberti Langlif ex alia usque ad finem quinque annorum plene completorum quibus completis predictus Ricardus plenarie erit etatis quo tempore idem Ricardus totum jus et clameum quod ipse et heredes sui in predicta terra cum pertinenciis uncquam habuerint vel habere poterint in plena curia tactis sacrosanctis per scriptum suum sigillatum pro se et heredibus suis predictis fratribus et suis successoribus resignabit et omnino quietum clamabit Ita scilicet quod hec vendicio sua et quieta clamacio predictis fratribus et suis successoribus firma et stabilis permaneat imperpetuum In cujus rei testimonium presens scriptum in duo divisum alternatim sigillis suis roboraverunt Hiis testibus Thoma de Karliolo tunc maiore Roberto de Mitforde Henrico dicto Scot Johanne Flandren[] Henrico de Burneton tunc ballivis Henrico de Karliolo Nicholao dicto Scot Magistro Roberto de Hamton Johanne Seyntmarias Adam de Blakden Thoma de Merchingley Johanne Godric Rogero Modoc et multis aliis